- MODI
- MODIin Comoediis dicebantur, quos Aristoteles μελοπιΐαν, i. e. inodulationem, mensuram aut harmoniam cantus appellat, quae cum affectibus Comoediae congrunens Auctori indicabat, quam vocem in agendo sequi deberet, humilemne an elatam: iratamne an tristem? Alias quoque Νόμος Graecis, quod statam intendendi cantûs raionem seu legem transcendere non liceret, sicti iam quoque secundum mensuram et tactum cantus gubernatur. Ioh. Rosin. Antiq. Rom. l. 5. c. 9. Hi Modi seu Moduli Canticorum, in eadem Comoedia non raro mutabantur. Hincin Adelphis Terentii, Donatus Praesat. at, fabulam modulatam fuisse tibiis dextris, i. e. Lydiis, ob seriam gravitatem, quâ fere in omnibus Comoediis Poeta hic utitur. In Inscr. vero illius Fabulae habetur, modos fecisse Flaccum tibiis Serranis, h. e. sinistris, quae acuminis levitate iocum significabant: adeoque acta est illa Lydiis simul et Serranis, h. e. paribus dextris et sinistris Unde Donatus mox addit, Saepe tamen mutatis per scenam modis, cantica mutavit: quod significat titulus scenae, habens subiectas personis literas, M. M. C. h. e. muatos modos cantici. Sic eiusdem Heautontimorumenos inscribitur,acta primum tibiis imparibus, h. e. dextrâ et sinistrâ, duabus dextris, h. e. paribus. Cantica nempe Comoediarum componebantur ad tibias, quos αὐλωδικοὺςω νόμους Graeci dicebant: moais dein temperabantur, vel, ut Appuleius loquitur, modificabantur, h. e. ἐμελοποιοῦντο, a perito Musicaeartis factis. Fiebant autem hi vel tibiis imparibus, h. e. dextrâ et sinistrâ, vel duabus dextris, vel duabus finistris, quas pares tibias appellabant, atque hi tres erant modi. Nam pro mutatione modorum mutabantur et tibiae, Dextrae tibiae, ut scribit Donatus, suâgravitate seriam Comoediae dictionem pronuntiabant ---- sinistrae acuminis levitate iocum in Comoedia ostendebant: ubi autem dextrâ et sinistrâ acta fabula inscribebatur, mistim ioci et gravitates denuntiabantur. Dicebantur dextra et sinistra Phrygiae; quae licet impares essent, diversâ tamen et dispari modulatione comositae non erant, sedeiusdem carminis modos, dextra quidem in cinebat, sinistra vero succinebat, et gravius illa, acutius ista, sonabat: quae causa forte quod diversam illis modulationem tribuat Servius, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 19. et infra voce Modulatio, nec non ubi de Musica; it. voce Nomi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.